Löydetty 5422 Tulokset: Rat
Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quæ erant circa Jordanem et habitavit in Sodomis (Liber Genesis 13, 12)
necnon et Loth et substantiam ejus filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis (Liber Genesis 14, 12)
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebræo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant fœdus cum Abram (Liber Genesis 14, 13)
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan (Liber Genesis 14, 14)
reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum (Liber Genesis 14, 16)
at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi (Liber Genesis 14, 18)
dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer (Liber Genesis 15, 2)
generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletæ sunt iniquitates Amorreorum usque ad præsens tempus (Liber Genesis 15, 16)
in die illo pepigit Dominus cum Abram fœdus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten (Liber Genesis 15, 18)
igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar (Liber Genesis 16, 1)
hic erit ferus homo manus ejus contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula (Liber Genesis 16, 12)
octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem (Liber Genesis 16, 16)