Mosaico decorativo

Löydetty 5422 Tulokset: Rat

  • profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur (Liber Numeri 10, 18)

  • porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel (Liber Numeri 10, 20)

  • moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud (Liber Numeri 10, 22)

  • in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran (Liber Numeri 10, 26)

  • nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent (Liber Numeri 10, 34)

  • interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem (Liber Numeri 11, 1)

  • vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens junctis sibi pariter filiis Israël et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes (Liber Numeri 11, 4)

  • recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepæ et alia (Liber Numeri 11, 5)

  • erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii (Liber Numeri 11, 7)

  • audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est (Liber Numeri 11, 10)

  • et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi hujus super me (Liber Numeri 11, 11)

  • sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis (Liber Numeri 11, 15)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina