Löydetty 5422 Tulokset: Rat
non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines (Epistula II Petri 1, 21)
aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos qui diem de die animam justam iniquis operibus cruciabant (Epistula II Petri 2, 8)
hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt (Epistula II Petri 2, 12)
libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est hujus et servus est (Epistula II Petri 2, 19)
melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (Epistula II Petri 2, 21)
et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis (Epistula II Petri 3, 15)
vos igitur fratres præscientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate (Epistula II Petri 3, 17)
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi ipsi gloria et nunc et in die æternitatis amen (Epistula II Petri 3, 18)
et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam æternam quæ erat apud Patrem et apparuit nobis (Epistula I Ioannis 1, 2)
qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc (Epistula I Ioannis 2, 9)
qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est (Epistula I Ioannis 2, 10)
qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus (Epistula I Ioannis 2, 11)