Löydetty 5422 Tulokset: Rat
salutat vos Gajus hospes meus et universæ ecclesiæ salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater (Epistula ad Romanos 16, 23)
Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater (Epistula I ad Corinthios 1, 1)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula I ad Corinthios 1, 3)
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chlœs quia contentiones inter vos sunt (Epistula I ad Corinthios 1, 11)
gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gajum (Epistula I ad Corinthios 1, 14)
videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ adnuntians vobis testimonium Christi (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo (Epistula I ad Corinthios 3, 1)
lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales (Epistula I ad Corinthios 3, 2)