Löydetty 5422 Tulokset: Rat
nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu (Actus Apostolorum 8, 16)
et surgens abiit et ecce vir æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum qui erat super omnes gazas ejus venerat adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)
locus autem scripturæ quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum (Actus Apostolorum 8, 32)
in humilitate judicium ejus sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita ejus (Actus Apostolorum 8, 33)
et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit (Actus Apostolorum 9, 9)
erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine (Actus Apostolorum 9, 10)
et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat (Actus Apostolorum 9, 11)
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Jesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 9, 17)
et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini (Actus Apostolorum 9, 28)
quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Cæsaream et dimiserunt Tarsum (Actus Apostolorum 9, 30)
invenit autem ibi hominem quendam nomine Æneam ab annis octo jacentem in grabatto qui erat paralyticus (Actus Apostolorum 9, 33)
in Joppe autem fuit quædam discipula nomine Tabitas quæ interpretata dicitur Dorcas hæc erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat (Actus Apostolorum 9, 36)