Mosaico decorativo

Löydetty 5422 Tulokset: Rat

  • Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. (Prophetia Danielis 1, 9)

  • Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam (Prophetia Danielis 1, 11)

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 14)

  • Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, (Prophetia Danielis 2, 15)

  • Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est Sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. (Prophetia Danielis 2, 24)

  • Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet. (Prophetia Danielis 2, 25)

  • Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius? (Prophetia Danielis 2, 26)

  • Tu rex cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)

  • Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. (Prophetia Danielis 2, 31)

  • Huius statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex ære. (Prophetia Danielis 2, 32)

  • tibiæ autem ferreæ, pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis. (Prophetia Danielis 2, 33)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina