Löydetty 5422 Tulokset: Rat
et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostræ venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas (Prophetia Ezechielis 33, 21)
manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius (Prophetia Ezechielis 33, 22)
fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israël loquentes ajunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 33, 24)
et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt (Prophetia Ezechielis 33, 29)
lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis (Prophetia Ezechielis 34, 3)
quod infirmum fuit non consolidastis et quod ægrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non quæsistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia (Prophetia Ezechielis 34, 4)
et dispersæ sunt oves meæ eo quod non esset pastor et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersæ sunt (Prophetia Ezechielis 34, 5)
erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret (Prophetia Ezechielis 34, 6)
vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quæsierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant (Prophetia Ezechielis 34, 8)
quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in judicio (Prophetia Ezechielis 34, 16)
nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis (Prophetia Ezechielis 34, 18)
vos autem montes Israël ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israël prope est enim ut veniat (Prophetia Ezechielis 36, 8)