Löydetty 5422 Tulokset: Rat
ut audivit autem Judas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
dixitque Judas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Jonathas ibimus in Galaditin (Liber I Maccabaeorum 5, 17)
et Judas Macchabeus et Jonathas et fratres ejus transierunt Jordanem et abierunt viam trium dierum per desertum (Liber I Maccabaeorum 5, 24)
et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quæ acciderunt fratribus in Galaditide (Liber I Maccabaeorum 5, 25)
et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cujus non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos (Liber I Maccabaeorum 5, 30)
et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris (Liber I Maccabaeorum 5, 32)
et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione (Liber I Maccabaeorum 5, 33)
et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in prœlium et abiit Judas obviam illis (Liber I Maccabaeorum 5, 39)
et venerunt usque Efron et hæc civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat (Liber I Maccabaeorum 5, 46)
et præcepit Judas prædicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco (Liber I Maccabaeorum 5, 49)
et erat Judas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Juda (Liber I Maccabaeorum 5, 53)
et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad et Simeon frater ejus in Galilea contra faciem Ptolomaidis (Liber I Maccabaeorum 5, 55)