Mosaico decorativo

Löydetty 5422 Tulokset: Rat

  • et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super (Liber Genesis 42, 13)

  • hoc est ait quod locutus sum exploratores estis (Liber Genesis 42, 14)

  • jam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus (Liber Genesis 42, 15)

  • mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quæ dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis (Liber Genesis 42, 16)

  • si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quæ emistis in domos vestras (Liber Genesis 42, 19)

  • et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat (Liber Genesis 42, 20)

  • et locuti sunt invicem merito hæc patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animæ illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio (Liber Genesis 42, 21)

  • dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus (Liber Genesis 42, 28)

  • locutus est nobis dominus terræ dure et putavit nos exploratores provinciæ (Liber Genesis 42, 30)

  • duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan (Liber Genesis 42, 32)

  • qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite (Liber Genesis 42, 33)

  • fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quæ vultis habeatis licentiam (Liber Genesis 42, 34)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina