Löydetty 5422 Tulokset: Rat
nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos juberet irritas fieri (Liber Esther 8, 3)
et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis ejus et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litteræ insidiatoris et hostis Judæorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat corrigantur (Liber Esther 8, 5)
scribite ergo Judæis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo hæc enim consuetudo erat ut epistulis quæ ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatæ erant nemo auderet contradicere (Liber Esther 8, 8)
accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)
summaque epistulæ fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis (Liber Esther 8, 13)
apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis jussa veniebant mira exultatio epulæ atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cærimoniis jungerentur grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat (Liber Esther 8, 17)
congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat (Liber Esther 9, 2)
nam et provinciarum judices duces et procuratores omnisque dignitas quæ singulis locis et operibus præerat extollebant Judæos timore Mardochei (Liber Esther 9, 3)
et Phorata et Adalia et Aridatha (Liber Esther 9, 8)
hii vero Judæi qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum (Liber Esther 9, 19)
susceperuntque Judæi in sollemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant et quæ Mardocheus litteris facienda mandaverat (Liber Esther 9, 23)
et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent et malum quod contra Judæos cogitaverat reverteretur in caput ejus denique et ipsum et filios ejus adfixerunt cruci (Liber Esther 9, 25)