Löydetty 5422 Tulokset: Rat
at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prœlium diffusus est in civitatibus Juda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit prædam magnam (Liber II Paralipomenon 25, 13)
quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua (Liber II Paralipomenon 25, 15)
ascendit igitur Joas rex Israël et mutuos sibi præbuere conspectus Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Judæ (Liber II Paralipomenon 25, 21)
omne quoque aurum et argentum et universa vasa quæ reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ necnon et filios obsidum reduxit Samariam (Liber II Paralipomenon 25, 24)
sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hiechelia de Hierusalem (Liber II Paralipomenon 26, 3)
fecitque quod erat rectum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus (Liber II Paralipomenon 26, 4)
extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturæ deditus (Liber II Paralipomenon 26, 10)
fuit autem exercitus bellatorum ejus qui procedebant ad prœlia sub manu Hiehihel scribæ Maasiæque doctoris et sub manu Ananiæ qui erat de ducibus regis (Liber II Paralipomenon 26, 11)
sed cum roboratus esset elevatum est cor ejus in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 16)
restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo (Liber II Paralipomenon 26, 18)
iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 19)
fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et ejectus fuerat de domo Domini porro Joatham filius ejus rexit domum regis et judicabat populum terræ (Liber II Paralipomenon 26, 21)