Löydetty 5422 Tulokset: Rat
post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram (Liber I Regum 17, 7)
hydria farinæ non defecit et lecythus olei non est inminutus juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliæ (Liber I Regum 17, 16)
factum est autem post verba hæc ægrotavit filius mulieris matris familiæ et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus (Liber I Regum 17, 17)
ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria (Liber I Regum 18, 2)
qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant (Liber I Regum 18, 26)
postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes (Liber I Regum 18, 29)
dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat (Liber I Regum 18, 30)
et ædificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquæductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris (Liber I Regum 18, 32)
cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quæ erat in aquæductu lambens (Liber I Regum 18, 38)
cumque se verterent huc atque illuc ecce cæli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezraël (Liber I Regum 18, 45)
nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quæ fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio (Liber I Regum 19, 1)
profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim jugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum (Liber I Regum 19, 19)