Löydetty 5422 Tulokset: Rat
ostium lateris medii in parte erat domus dexteræ et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium (Liber I Regum 6, 8)
porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi (Liber I Regum 6, 17)
et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et juncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete (Liber I Regum 6, 18)
oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam fœderis Domini (Liber I Regum 6, 19)
nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro (Liber I Regum 6, 22)
decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin (Liber I Regum 6, 25)
et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur (Liber I Regum 6, 34)
ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas (Liber I Regum 7, 2)
et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)
omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium majus (Liber I Regum 7, 9)
et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero (Liber I Regum 7, 17)
et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant (Liber I Regum 7, 25)