Löydetty 5422 Tulokset: Rat
ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater ejus et fugerunt (Liber II Samuelis 4, 6)
respondens autem David Rechab et Baana fratri ejus filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia (Liber II Samuelis 4, 9)
quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio (Liber II Samuelis 4, 10)
filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset et quadraginta annis regnavit (Liber II Samuelis 5, 4)
proposuerat enim in die illa præmium qui percussisset Jebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et cæcos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio cæcus et claudus non intrabunt templum (Liber II Samuelis 5, 8)
et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo (Liber II Samuelis 5, 10)
accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiæ (Liber II Samuelis 5, 13)
fecit itaque David sicut ei præceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer (Liber II Samuelis 5, 25)
surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Juda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam (Liber II Samuelis 6, 2)
et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Hajo filii Abinadab minabant plaustrum novum (Liber II Samuelis 6, 3)
cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Hajo præcedebat arcam (Liber II Samuelis 6, 4)
iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi juxta arcam Dei (Liber II Samuelis 6, 7)