Löydetty 3215 Tulokset: Ram

  • ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen (Epistula ad Hebraeos 12, 1)

  • videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de cælis loquentem nobis avertimur (Epistula ad Hebraeos 12, 25)

  • cujus vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et cælum (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • sint mores sine avaritia contenti præsentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam (Epistula ad Hebraeos 13, 5)

  • non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus (Epistula ad Hebraeos 13, 14)

  • per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini ejus (Epistula ad Hebraeos 13, 15)

  • aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem ejus faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum cui gloria in sæcula sæculorum amen (Epistula ad Hebraeos 13, 21)

  • scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram (Epistula Iacobi 1, 19)

  • si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores (Epistula Iacobi 2, 9)

  • dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corporis quid proderit (Epistula Iacobi 2, 16)

  • numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam (Epistula Iacobi 3, 11)

  • epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis (Epistula Iacobi 5, 5)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina