Löydetty 867 Tulokset: Rad
et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen væ illi homini per quem traditur (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
Jesus autem dixit ei Juda osculo Filium hominis tradis (Evangelium secundum Lucam 22, 48)
dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Jesum vero tradidit voluntati eorum (Evangelium secundum Lucam 23, 25)
et dixit illi Jesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso (Evangelium secundum Lucam 23, 43)
dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum (Evangelium secundum Lucam 24, 20)
sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
dicebat autem Judam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim (Evangelium secundum Ioannem 6, 72)
dicit ergo unus ex discipulis ejus Judas Scariotis qui erat eum traditurus (Evangelium secundum Ioannem 12, 4)
et cena facta cum diabolus jam misisset in corde ut traderet eum Judas Simonis Scariotis (Evangelium secundum Ioannem 13, 2)
sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)
cum hæc dixisset Jesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me (Evangelium secundum Ioannem 13, 21)