Löydetty 867 Tulokset: Rad
et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei (Liber II Paralipomenon 34, 15)
præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege præsente recitasset (Liber II Paralipomenon 34, 18)
adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus ejus (Liber II Paralipomenon 36, 17)
et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis ædificemus vobiscum quia ita ut vos quærimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc (Liber Esdrae 4, 2)
postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum ejus transtulit in Babylonem (Liber Esdrae 5, 12)
vasa quoque quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem (Liber Esdrae 7, 19)
a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac (Liber Esdrae 9, 7)
et portam Fontis ædificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse ædificavit eam et texit et statuit valvas ejus et seras et vectes et muros piscinæ Siloæ in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David (Liber Nehemiae 3, 15)
stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt juxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram ejus et ad sinistram Phadaja Misaël et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam (Liber Nehemiae 8, 4)
porro Hiesue et Baani et Serebia Jamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Jozabed Anam Phalaja Levitæ silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo (Liber Nehemiae 8, 7)
surrexit autem super gradum Levitarum Josue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 4)
panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis (Liber Nehemiae 9, 15)