Löydetty 867 Tulokset: Rad
si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris (Liber Deuteronomii 21, 10)
introduces in domum tuam quæ radet cæsariem et circumcidet ungues (Liber Deuteronomii 21, 12)
quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat fœditatis nec derelinquat te (Liber Deuteronomii 23, 14)
non trades servum domino suo qui ad te confugerit (Liber Deuteronomii 23, 15)
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam (Liber Deuteronomii 24, 4)
et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 26, 9)
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terræ (Liber Deuteronomii 28, 25)
filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua (Liber Deuteronomii 28, 32)
et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiæ tribui Manasse (Liber Deuteronomii 29, 8)
ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cujus cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem (Liber Deuteronomii 29, 18)
cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut præcepi vobis (Liber Deuteronomii 31, 5)
scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)