Löydetty 867 Tulokset: Rad
plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat (Liber Genesis 2, 8)
produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi lignumque scientiæ boni et mali (Liber Genesis 2, 9)
et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita (Liber Genesis 2, 10)
tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum (Liber Genesis 2, 15)
præcepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede (Liber Genesis 2, 16)
sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi (Liber Genesis 3, 1)
cui respondit mulier de fructu lignorum quæ sunt in paradiso vescemur (Liber Genesis 3, 2)
de fructu vero ligni quod est in medio paradisi præcepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur (Liber Genesis 3, 3)
et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi (Liber Genesis 3, 8)
qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me (Liber Genesis 3, 10)
et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 14)
emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est (Liber Genesis 3, 23)