Löydetty 3215 Tulokset: RAM
præteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis (Actus Apostolorum 17, 23)
et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos (Actus Apostolorum 18, 23)
cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni (Actus Apostolorum 19, 9)
multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium (Actus Apostolorum 19, 19)
adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram (Actus Apostolorum 19, 37)
cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Græciam (Actus Apostolorum 20, 2)
erant autem lampades copiosæ in cenaculo ubi eramus congregati (Actus Apostolorum 20, 8)
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus (Actus Apostolorum 20, 9)
nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus (Actus Apostolorum 20, 13)
cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus (Actus Apostolorum 21, 3)
et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris (Actus Apostolorum 22, 7)
et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et cædens per synagogas eos qui credebant in te (Actus Apostolorum 22, 19)