Löydetty 770 Tulokset: Quoque

  • vertitque nomen illius et vocavit eum lingua ægyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)

  • nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ (Liber Genesis 41, 52)

  • Judas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri (Liber Genesis 43, 8)

  • quibus adpositis seorsum Joseph et seorsum fratribus Ægyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis et profanum putant hujuscemodi convivium (Liber Genesis 43, 32)

  • cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum ejus (Liber Genesis 45, 14)

  • ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos (Liber Genesis 46, 4)

  • filii Aser Jamne et Jesua et Jesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel (Liber Genesis 46, 17)

  • extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege (Liber Genesis 47, 2)

  • angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram (Liber Genesis 48, 16)

  • habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica (Liber Genesis 50, 9)

  • ut hæc tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Joseph (Liber Genesis 50, 17)

  • et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph (Liber Genesis 50, 22)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina