Mosaico decorativo

Löydetty 1084 Tulokset: Quoniam

  • Et congregati satrapæ et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. (Prophetia Danielis 3, 94)

  • Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. (Prophetia Danielis 4, 6)

  • In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. (Prophetia Danielis 4, 14)

  • Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te. (Prophetia Danielis 5, 14)

  • Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni (Prophetia Danielis 7, 11)

  • Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. (Prophetia Danielis 8, 17)

  • dixitque mihi Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum. (Prophetia Danielis 8, 19)

  • Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies. (Prophetia Danielis 10, 14)

  • tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me. (Prophetia Danielis 13, 43)

  • Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)

  • et dixit Dominus ad eum voca nomen ejus Hiezraël quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezraël super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israël (Prophetia Osee 1, 4)

  • judicate matrem vestram judicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir ejus auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum (Prophetia Osee 2, 2)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina