Löydetty 1084 Tulokset: Quoniam
nec enim est alius Deus quam tu cujus cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste judicasti (Liber Sapientiae 12, 13)
docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet justum esse et humanum et bonæ spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis pænitentiæ (Liber Sapientiae 12, 19)
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui hæc constituit fortior est illis (Liber Sapientiae 13, 4)
etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur (Liber Sapientiae 13, 7)
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio (Liber Sapientiae 13, 16)
tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam (Liber Sapientiae 14, 3)
ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat (Liber Sapientiae 14, 4)
propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium (Liber Sapientiae 14, 11)
et hæc fuit vitæ humanæ deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt (Liber Sapientiae 14, 21)
utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste juraverunt in dolo contemnentes justitiam (Liber Sapientiae 14, 30)
etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati (Liber Sapientiae 15, 2)
sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et ærarios imitatur et gloriam præfert quoniam res supervacuas fingit (Liber Sapientiae 15, 9)