Löydetty 2597 Tulokset: Quod Cultum
sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod prædicamus (Epistula ad Romanos 10, 8)
quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris (Epistula ad Romanos 10, 9)
quid ergo quod quærebat Israël hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excæcati sunt (Epistula ad Romanos 11, 7)
quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi et deminutio eorum divitiæ gentium quanto magis plenitudo eorum (Epistula ad Romanos 11, 12)
quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami (Epistula ad Romanos 11, 16)
quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivæ factus es (Epistula ad Romanos 11, 17)
noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te (Epistula ad Romanos 11, 18)
si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes (Epistula ad Romanos 12, 18)
nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Epistula ad Romanos 13, 9)
qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est (Epistula ad Romanos 14, 23)
propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei (Epistula ad Romanos 15, 7)
propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos (Epistula ad Romanos 15, 22)