Löydetty 2423 Tulokset: Quia
et quærebat videre Jesum quis esset et non poterat præ turba quia statura pusillus erat (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus (Evangelium secundum Lucam 19, 4)
et cum venisset ad locum suspiciens Jesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere (Evangelium secundum Lucam 19, 5)
ait Jesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
hæc illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates (Evangelium secundum Lucam 19, 17)
timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti (Evangelium secundum Lucam 19, 21)
dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo (Evangelium secundum Lucam 19, 26)
et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam ejus desiderat (Evangelium secundum Lucam 19, 31)
at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet (Evangelium secundum Lucam 19, 34)
quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt (Evangelium secundum Lucam 19, 40)
quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis (Evangelium secundum Lucam 19, 42)