Löydetty 12207 Tulokset: Qui
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum (Epistula ad Hebraeos 10, 30)
rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum (Epistula ad Hebraeos 10, 32)
et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti (Epistula ad Hebraeos 10, 33)
adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit (Epistula ad Hebraeos 10, 37)
nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animæ (Epistula ad Hebraeos 10, 39)
fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse justus testimonium perhibente muneribus ejus Deo et per illam defunctus adhuc loquitur (Epistula ad Hebraeos 11, 4)
fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
fide qui vocatur Abraham obœdivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret (Epistula ad Hebraeos 11, 8)
fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat (Epistula ad Hebraeos 11, 11)
juxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram (Epistula ad Hebraeos 11, 13)