Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat (Epistula ad Galatas 1, 23)

  • ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem (Epistula ad Galatas 2, 2)

  • sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi (Epistula ad Galatas 2, 3)

  • sed propter subintroductos falsos fratres qui subintrojerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu ut nos in servitutem redigerent (Epistula ad Galatas 2, 4)

  • quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos (Epistula ad Galatas 2, 5)

  • ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt (Epistula ad Galatas 2, 6)

  • qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes (Epistula ad Galatas 2, 8)

  • et cum cognovissent gratiam quæ data est mihi Jacobus et Cephas et Johannes qui videbantur columnæ esse dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem (Epistula ad Galatas 2, 9)

  • cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat (Epistula ad Galatas 2, 11)

  • prius enim quam venirent quidam ab Jacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant (Epistula ad Galatas 2, 12)

  • quod si quærentes justificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit (Epistula ad Galatas 2, 17)

  • vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (Epistula ad Galatas 2, 20)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina