Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ sed in azymis sinceritatis et veritatis (Epistula I ad Corinthios 5, 8)

  • non utique fornicariis hujus mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse (Epistula I ad Corinthios 5, 10)

  • nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum ejusmodi nec cibum sumere (Epistula I ad Corinthios 5, 11)

  • quid enim mihi de his qui foris sunt judicare nonne de his qui intus sunt vos judicatis (Epistula I ad Corinthios 5, 12)

  • nam eos qui foris sunt Deus judicabit auferte malum ex vobis ipsis (Epistula I ad Corinthios 5, 13)

  • audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum judicari apud iniquos et non apud sanctos (Epistula I ad Corinthios 6, 1)

  • an nescitis quoniam sancti de mundo judicabunt et si in vobis judicabitur mundus indigni estis qui de minimis judicetis (Epistula I ad Corinthios 6, 2)

  • sæcularia igitur judicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad judicandum (Epistula I ad Corinthios 6, 4)

  • ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare inter fratrem suum (Epistula I ad Corinthios 6, 5)

  • jam quidem omnino delictum est in vobis quod judicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini (Epistula I ad Corinthios 6, 7)

  • an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri (Epistula I ad Corinthios 6, 9)

  • et hæc quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (Epistula I ad Corinthios 6, 11)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina