Löydetty 12207 Tulokset: Qui
et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam (Evangelium secundum Lucam 13, 9)
respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Jesus dicebat turbæ sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritæ unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsepio et ducit adaquare (Evangelium secundum Lucam 13, 15)
simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres cæli requieverunt in ramis ejus (Evangelium secundum Lucam 13, 19)
ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos (Evangelium secundum Lucam 13, 23)
contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quærunt intrare et non poterunt (Evangelium secundum Lucam 13, 24)
et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis (Evangelium secundum Lucam 13, 27)
et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei (Evangelium secundum Lucam 13, 29)
et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi (Evangelium secundum Lucam 13, 30)
in ipsa die accesserunt quidam Pharisæorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere (Evangelium secundum Lucam 13, 31)
verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 13, 33)
Hierusalem Hierusalem quæ occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti (Evangelium secundum Lucam 13, 34)