Löydetty 12207 Tulokset: Qui
sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo (Prophetia Osee 14, 5)
Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est (Prophetia Osee 14, 9)
quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet hæc quia rectæ viæ Domini et justi ambulabunt in eis prævaricatores vero corruent in eis (Prophetia Osee 14, 10)
expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro (Prophetia Ioel 1, 5)
confusi sunt agricolæ ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri (Prophetia Ioel 1, 11)
vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum (Prophetia Ioel 1, 12)
a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet (Prophetia Ioel 1, 15)
numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri lætitia et exultatio (Prophetia Ioel 1, 16)
quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt (Prophetia Ioel 1, 18)
ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis (Prophetia Ioel 1, 19)
canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terræ quia venit dies Domini quia prope est (Prophetia Ioel 2, 1)
ante faciem ejus ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (Prophetia Ioel 2, 3)