Löydetty 12207 Tulokset: Qui
præcipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum (Liber Leviticus 14, 4)
quo asperget illum qui mundandus est septies ut jure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet (Liber Leviticus 14, 7)
adsumensque sacerdos de sanguine hostiæ quæ immolata est pro delicto ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus dextræ et pedis (Liber Leviticus 14, 14)
quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto (Liber Leviticus 14, 17)
qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul (Liber Leviticus 14, 24)
immolatoque agno de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur et super pollices manus ejus ac pedis dextri (Liber Leviticus 14, 25)
tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto (Liber Leviticus 14, 28)
hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui (Liber Leviticus 14, 32)
jubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo (Liber Leviticus 14, 40)
lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum (Liber Leviticus 14, 42)
qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 14, 46)
et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua (Liber Leviticus 14, 47)