Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. (Prophetia Danielis 11, 11)

  • Convertetur enim rex Aquilonis, et præparabit multitudinem multo maiorem quam prius et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. (Prophetia Danielis 11, 13)

  • Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. (Prophetia Danielis 11, 15)

  • Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius. (Prophetia Danielis 11, 16)

  • Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)

  • Et veniet super eum Trieres, et Romani et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. (Prophetia Danielis 11, 30)

  • Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum quia adhuc aliud tempus erit. (Prophetia Danielis 11, 35)

  • Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)

  • Et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget. (Prophetia Danielis 11, 37)

  • Et in tempore præfinito praëliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. (Prophetia Danielis 11, 40)

  • Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos. (Prophetia Danielis 11, 44)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina