Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • et super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus ejus per singulos menses adferet primitiva quia aquæ ejus de sanctuario egredientur et erunt fructus ejus in cibum et folia ejus ad medicinam (Prophetia Ezechielis 47, 12)

  • hæc dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël quia Joseph duplicem funiculum habet (Prophetia Ezechielis 47, 13)

  • et erit terminus a mari usque ad atrium Ænon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis (Prophetia Ezechielis 47, 17)

  • et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël (Prophetia Ezechielis 47, 22)

  • et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis juxta viam Æthlon pergentibus Emath atrium Ænon terminus Damasci ad aquilonem juxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una (Prophetia Ezechielis 48, 1)

  • et super terminum Juda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiæ quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulæ partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio ejus (Prophetia Ezechielis 48, 8)

  • primitiæ quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus (Prophetia Ezechielis 48, 9)

  • hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio ejus (Prophetia Ezechielis 48, 10)

  • sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt cærimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israël sicut erraverunt et Levitæ (Prophetia Ezechielis 48, 11)

  • sed et Levitis similiter juxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium (Prophetia Ezechielis 48, 13)

  • et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiæ terræ quia sanctificatæ sunt Domino (Prophetia Ezechielis 48, 14)

  • quinque milia autem quæ supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio ejus (Prophetia Ezechielis 48, 15)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina