Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • gladius ad equos ejus et ad currus ejus et ad omne vulgus quod est in medio ejus et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros ejus qui diripientur (Liber Ieremiae 50, 37)

  • siccitas super aquas ejus erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur (Liber Ieremiae 50, 38)

  • ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terræ (Liber Ieremiae 50, 41)

  • ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo (Liber Ieremiae 50, 44)

  • hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem (Liber Ieremiae 51, 1)

  • non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere juvenibus ejus interficite omnem militiam ejus (Liber Ieremiae 51, 3)

  • fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem ejus quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei (Liber Ieremiae 51, 6)

  • curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus et elevatum est usque ad nubes (Liber Ieremiae 51, 9)

  • super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes præparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 51, 12)

  • qui fecit terram in fortitudine sua præparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit cælos (Liber Ieremiae 51, 15)

  • dante eo vocem multiplicantur aquæ in cælo qui levat nubes ab extremo terræ fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis (Liber Ieremiae 51, 16)

  • stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis (Liber Ieremiae 51, 17)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina