Löydetty 12207 Tulokset: Qui
propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum ejus scietur propheta quem misit Dominus in veritate (Liber Ieremiae 28, 9)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terræ dedi ei (Liber Ieremiae 28, 14)
et hæc sunt verba libri quæ misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 1)
et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis (Liber Ieremiae 29, 7)
hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël non vos inducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis (Liber Ieremiae 29, 8)
quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 9)
quia hæc dicit Dominus cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum (Liber Ieremiae 29, 10)
quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone (Liber Ieremiae 29, 15)
quia hæc dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis hujus ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem (Liber Ieremiae 29, 16)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (Liber Ieremiae 29, 21)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens (Liber Ieremiae 29, 25)
et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten qui prophetat vobis (Liber Ieremiae 29, 27)