Löydetty 12207 Tulokset: Qui
ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram regibus Juda principibus ejus et sacerdotibus et populo terræ (Liber Ieremiae 1, 18)
et bellabunt adversum te et non prævalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te (Liber Ieremiae 1, 19)
sanctus Israël Domino primitiæ frugum ejus omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus (Liber Ieremiae 2, 3)
hæc dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt (Liber Ieremiae 2, 5)
et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo (Liber Ieremiae 2, 6)
numquid servus est Israël aut vernaculus quare ergo est factus in prædam (Liber Ieremiae 2, 14)
super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram ejus in solitudinem civitates ejus exustæ sunt et non est qui habitet in eis (Liber Ieremiae 2, 15)
numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam (Liber Ieremiae 2, 17)
et nunc quid tibi vis in via Ægypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis (Liber Ieremiae 2, 18)
arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum (Liber Ieremiae 2, 19)
si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus (Liber Ieremiae 2, 22)
quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas (Liber Ieremiae 2, 23)