Löydetty 12207 Tulokset: Qui
et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis (Liber Ecclesiasticus 46, 18)
numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente (Liber Ecclesiasticus 47, 4)
de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam (Liber Ecclesiasticus 47, 10)
Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet (Liber Ecclesiasticus 47, 24)
et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam (Liber Ecclesiasticus 47, 27)
et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo (Liber Ecclesiasticus 47, 28)
et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israël et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum (Liber Ecclesiasticus 47, 29)
et quæsivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos (Liber Ecclesiasticus 47, 31)
qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere præcepta Domini (Liber Ecclesiasticus 48, 2)
sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi (Liber Ecclesiasticus 48, 4)
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei (Liber Ecclesiasticus 48, 5)
qui dejecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo (Liber Ecclesiasticus 48, 6)