Löydetty 12207 Tulokset: Qui
sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur (Liber Exodus 31, 15)
videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)
quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 4)
recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 8)
ne quæso dicant Ægyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui (Liber Exodus 32, 12)
recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (Liber Exodus 32, 13)
qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio (Liber Exodus 32, 18)
dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum (Liber Exodus 32, 21)
dixerunt mihi fac nobis deos qui præcedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Ægypti nescimus quid acciderit (Liber Exodus 32, 23)
quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et projeci illud in ignem egressusque est hic vitulus (Liber Exodus 32, 24)
et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi (Liber Exodus 32, 26)
quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)