Löydetty 12207 Tulokset: Qui
nequitia mulieris inmutat faciem ejus et obcæcabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum ejus (Liber Ecclesiasticus 25, 24)
ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto (Liber Ecclesiasticus 25, 27)
sicut boum jugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
et qui transgreditur a justitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam (Liber Ecclesiasticus 26, 27)
propter inopiam multi deliquerunt et qui quærit locupletari avertit oculum suum (Liber Ecclesiasticus 27, 1)
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates (Liber Ecclesiasticus 27, 11)
qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum (Liber Ecclesiasticus 27, 17)
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui (Liber Ecclesiasticus 27, 20)
et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies (Liber Ecclesiasticus 27, 21)
qui in altum mittit lapidem super caput ejus cadet et plaga dolosi dividet vulnera (Liber Ecclesiasticus 27, 28)
et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo (Liber Ecclesiasticus 27, 29)