Löydetty 12207 Tulokset: Qui
non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suæ virtuti (Liber Ecclesiasticus 16, 8)
et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur (Liber Ecclesiasticus 16, 16)
et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis (Liber Ecclesiasticus 16, 21)
nam plurima opera illius sunt in absconsis opera justitiæ quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est (Liber Ecclesiasticus 16, 22)
qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta (Liber Ecclesiasticus 16, 23)
edicam in æquitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam ejus (Liber Ecclesiasticus 16, 25)
unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in ævum (Liber Ecclesiasticus 16, 28)
non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei (Liber Ecclesiasticus 17, 17)
quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur (Liber Ecclesiasticus 17, 30)
qui vivit in æternum creavit omnia simul Deus solus justificabitur et manet invictus rex in æternum (Liber Ecclesiasticus 18, 1)
quis sufficit enarrare opera illius (Liber Ecclesiasticus 18, 2)