Löydetty 12207 Tulokset: Qui
si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes (Liber Exodus 22, 25)
ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis ejus nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum (Liber Exodus 22, 27)
non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies (Liber Exodus 23, 2)
mendacium fugies insontem et justum non occides quia aversor impium (Liber Exodus 23, 7)
peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 23, 9)
anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiæ agri ita facies in vinea et in oliveto tuo (Liber Exodus 23, 11)
sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena (Liber Exodus 23, 12)
ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi (Liber Exodus 23, 20)
observa eum et audi vocem ejus nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo (Liber Exodus 23, 21)
servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui (Liber Exodus 23, 25)
emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam intrœas (Liber Exodus 23, 28)
adsumensque volumen fœderis legit audiente populo qui dixerunt omnia quæ locutus est Dominus faciemus et erimus obœdientes (Liber Exodus 24, 7)