Löydetty 12207 Tulokset: Qui
vena vitæ os justi et os impiorum operiet iniquitatem (Liber Proverbiorum 10, 11)
in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso ejus qui indiget corde (Liber Proverbiorum 10, 13)
via vitæ custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat (Liber Proverbiorum 10, 17)
abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est (Liber Proverbiorum 10, 18)
in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est (Liber Proverbiorum 10, 19)
labia justi erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur (Liber Proverbiorum 10, 21)
sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum (Liber Proverbiorum 10, 26)
fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum (Liber Proverbiorum 10, 29)
justitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui (Liber Proverbiorum 11, 6)
qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit (Liber Proverbiorum 11, 12)
qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum (Liber Proverbiorum 11, 13)
adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit (Liber Proverbiorum 11, 15)