Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quæ facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt (Liber II Maccabaeorum 12, 42)

  • nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis (Liber II Maccabaeorum 12, 44)

  • et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam (Liber II Maccabaeorum 12, 45)

  • et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos (Liber II Maccabaeorum 13, 2)

  • erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris hæc prospectum habebat in præceps (Liber II Maccabaeorum 13, 5)

  • et quidem satis juste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cujus ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Judæis ostensurus (Liber II Maccabaeorum 13, 9)

  • quibus Judas cognitis præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos (Liber II Maccabaeorum 13, 10)

  • quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi (Liber II Maccabaeorum 13, 11)

  • et dato signo suis Dei victoria juvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant (Liber II Maccabaeorum 13, 15)

  • his autem qui intus erant Judas necessaria mittebat (Liber II Maccabaeorum 13, 20)

  • enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est (Liber II Maccabaeorum 13, 21)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina