Löydetty 12207 Tulokset: Qui
et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum (Liber I Maccabaeorum 2, 43)
et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur (Liber I Maccabaeorum 2, 61)
et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria ejus stercus et vermis est (Liber I Maccabaeorum 2, 62)
hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio ejus periet (Liber I Maccabaeorum 2, 63)
vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis (Liber I Maccabaeorum 2, 64)
et surrexit Judas qui vocabatur Macchabeus filius ejus pro eo (Liber I Maccabaeorum 3, 1)
et adiuvabant eum omnes fratres ejus et universi qui se coniunxerant patri ejus et prœliabantur prœlium Israël cum lætitia (Liber I Maccabaeorum 3, 2)
et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis (Liber I Maccabaeorum 3, 5)
et repulsi sunt inimici præ timore ejus et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu ejus (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
et cognovit Judas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt (Liber I Maccabaeorum 3, 11)
et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Judam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis (Liber I Maccabaeorum 3, 14)
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est (Liber I Maccabaeorum 3, 19)