Löydetty 12207 Tulokset: Qui
quibus imperavit rex ut convenirent Judæos per singulas civitates et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent (Liber Esther 8, 11)
summaque epistulæ fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis (Liber Esther 8, 13)
in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitæ hostis Judæorum quorum ista sunt nomina (Liber Esther 9, 6)
statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est (Liber Esther 9, 11)
qui dixit reginæ in urbe Susis interfecere Judæi quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri jubeam (Liber Esther 9, 12)
sed et per omnes provincias quæ dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Judæi interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret (Liber Esther 9, 16)
at hii qui in urbe Susis cædem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo ejusdem mensis die in cæde versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque lætitiæ (Liber Esther 9, 18)
hii vero Judæi qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum (Liber Esther 9, 19)
scripsit itaque Mardocheus omnia hæc et litteris conprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul (Liber Esther 9, 20)
ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent (Liber Esther 9, 21)
quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istæ dies epularum atque lætitiæ et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur (Liber Esther 9, 22)
quæque sustinuerint et quæ deinceps inmutata sint suscepere Judæi super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi jugiter succedentibus (Liber Esther 9, 27)