Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi (Liber Iudith 9, 10)

  • erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)

  • qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus (Liber Iudith 10, 7)

  • et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat (Liber Iudith 10, 9)

  • dixeruntque ad eum satellites ejus quis contemnat populum Hebræorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus (Liber Iudith 10, 18)

  • tunc Holofernis dixit ei æquo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi (Liber Iudith 11, 1)

  • et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israël sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te (Liber Iudith 11, 15)

  • et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris (Liber Iudith 11, 20)

  • tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus et jussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo (Liber Iudith 12, 1)

  • cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quæ tecum detulisti quid faciemus tibi (Liber Iudith 12, 3)

  • omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ (Liber Iudith 12, 14)

  • et hæc cum dixisset accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus et pugionem ejus qui in ea ligatus pendebat exsolvit (Liber Iudith 13, 8)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina