Löydetty 12207 Tulokset: Qui
et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo (Liber Nehemiae 12, 9)
in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis (Liber Nehemiae 12, 27)
ascendere autem feci principes Juda super murum et statui duos choros laudantium magnos et jerunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii (Liber Nehemiae 12, 31)
recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia lætatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus (Liber Nehemiae 12, 43)
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo (Liber Nehemiae 12, 45)
et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiæ (Liber Nehemiae 13, 4)
in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem (Liber Nehemiae 13, 6)
et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datæ et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant (Liber Nehemiae 13, 10)
et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis (Liber Nehemiae 13, 11)
numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum (Liber Nehemiae 13, 18)
factum est itaque cum quievissent portæ Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt januas et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati (Liber Nehemiae 13, 19)
et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui judaice et loquebantur juxta linguam populi et populi (Liber Nehemiae 13, 24)