Löydetty 12207 Tulokset: Qui
et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël (Liber Nehemiae 2, 10)
et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)
magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Judæis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram (Liber Nehemiae 2, 16)
et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portæ ejus consumptæ sunt igni venite et ædificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium (Liber Nehemiae 2, 17)
audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quæ est hæc res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis (Liber Nehemiae 2, 19)
et juxta eos ædificavit Meletias Gabaonites et Jadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen (Liber Nehemiae 3, 7)
et portam Vallis ædificavit Anun et habitatores Zanœ ipsi ædificaverunt eam et statuerunt valvas ejus et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii (Liber Nehemiae 3, 13)
et portam Sterquilinii ædificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem ipse ædificavit eam et statuit valvas ejus et seras et vectes (Liber Nehemiae 3, 14)
et portam Fontis ædificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse ædificavit eam et texit et statuit valvas ejus et seras et vectes et muros piscinæ Siloæ in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David (Liber Nehemiae 3, 15)
sursum autem a porta Equorum ædificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam (Liber Nehemiae 3, 28)
et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Judæi inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt (Liber Nehemiae 4, 2)
audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis (Liber Nehemiae 4, 4)