Löydetty 12207 Tulokset: Qui
et hæc nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon (Liber I Paralipomenon 14, 4)
et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est (Liber I Paralipomenon 15, 12)
ne ut a principio quia non eratis præsentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus (Liber I Paralipomenon 15, 13)
Chonenias autem princeps Levitarum prophetiæ præerat ad præcinendam melodiam erat quippe valde sapiens (Liber I Paralipomenon 15, 22)
cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes (Liber I Paralipomenon 15, 26)
porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo (Liber I Paralipomenon 15, 27)
constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël (Liber I Paralipomenon 16, 4)
quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos (Liber I Paralipomenon 16, 25)
tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit judicare terram (Liber I Paralipomenon 16, 33)
dereliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies et vices suas (Liber I Paralipomenon 16, 37)
manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber I Paralipomenon 17, 6)
et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra (Liber I Paralipomenon 17, 8)