Mosaico decorativo

Löydetty 12207 Tulokset: Qui

  • et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 14)

  • et Hieu filium Namsi ungues regem super Israël Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te (Liber I Regum 19, 16)

  • et erit quicumque fugerit gladium Azaël occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus (Liber I Regum 19, 17)

  • qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi (Liber I Regum 19, 20)

  • revertentesque nuntii dixerunt hæc dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi (Liber I Regum 20, 5)

  • dixeruntque omnes majores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi (Liber I Regum 20, 8)

  • reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait hæc faciant mihi dii et hæc addant si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me (Liber I Regum 20, 10)

  • et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israël ait hæc dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus (Liber I Regum 20, 13)

  • et ait Ahab per quem dixitque ei hæc dicit Dominus per pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet prœliari et ille dixit tu (Liber I Regum 20, 14)

  • et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium ejus venerant (Liber I Regum 20, 16)

  • egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria (Liber I Regum 20, 17)

  • et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israël fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus (Liber I Regum 20, 20)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina